HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT CXIII: Quod incidenter narrat de sacerdotibus Judaeorum

David autem volens ampliare cultum Dei, videns, quod non sufficeret unus summus sacerdos ad ministrationem, quia si infirmaretur, non erat interim qui incensum poneret, quod necesse erat singulis diebus offerri, instituit viginti quatuor summos sacerdotes, quorum sexdecim erant de genere Eleazar, octo de genere Ithamar. Unus tamen illorum ex vinginti quatuor, summus erat, qui dicebatur princeps sacerdotum. Administrabant autem per septimanas, quae jure haereditario devolutae sunt ad posteros eorum. Et unusquisque viginti quatuor summorum sacerdotum cum administrabat, secum habebat viginti quatuor minores sacerdotes, et totidem Levitas, et totidem janitores duplicato numero Nathinaeorum. Fuerunt autem octodecim principes sacerdotum a tempore David usque ad transmigrationem Babylonis in quadringentis et sexaginta sex annis. A transmigratione autem cessavit sacerdotium, usque ad reditum de captivitate sub Zorobabel et Jesu magno sacerdote. Et inde, usque ad tempora Machabaeorum fuit tempus sacerdotum. Tempus autem Machabaeorum non deputatur sacerdotio, quia idem erant duces et sacerdotes, et sic usque ad Herodem, qui fecit occidi quotquot invenerat de genere sacerdotum, ne iterum ad eos devolveretur regnum. Et vendebat summum sacerdotium quandoque uni, quandoque pluribus similiter. Et fuerunt omnino usque ad eversionem Hierusalem viginti novem summi sacerdotes. A tempore autem Herodis, usque ad eversionem Hierusalem non posuit Josephus summam annorum, sed constat fuisse centum quinque, cum Herodes ante nativitatem Domini triginta annis regnavit, et Dominus triginta tribus annis vixit, et a morte Domini usque ad eversionem Hierusalem quadraginta duo anni fluxerunt. Sed de his hactenus.